- LENTULUS
- I.LENTULUSPraesul veteris Eccl. cui Epistola quaedam tribuitur.II.LENTULUScomes Druso Tiberii F. ad seditiosas Pannonicas legiones, iuslu patris profecto, additus, quod ante alios aetate et gloriâ belli firmare Drusium credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari, invisus militibus; nec multo post digrediens cum Caesare ac provisu periculi hiberna castra repetens, lapide ictus et exitii certus adcursu multitudinis, quae cum Druso ad venerat, protectus est. Tac. Ann. l. 1. c. 27. Super consulatum et triumphalia de Gerulis adeptus est, unde Getulicus dictus. Primum bene toleravit paupertatem, dein magnas opes innocenter acquisivit et modeste habuit, Idem l. 4. c. 44. Mortuus est Cornelio Coslo, Asinio Agrippâ Coss. Fil. eius cognominis cum C. Calvisio Cos. cuius Historiae et poemata laudantur a priscis.III.LENTULUSnomen fam. Romanae, priscae et illustris. An a lente, quâ primus huius nominis in facie insignis fuit? L. Corn. Lentulus, Cof. cum Q. Publio Philone, A. U. C. 427. Alii A. C. 517. 555. 557. Lentulus et Domitius, A. U. C. 592. Scipioni Nasicae et Mattio Figulo surrogatio. L. Corn. Lentulus Lupus, Tac. Ann. l. 3. c. 43. cum eodem Figulo A. U. C. 598. Alius A. U. C. 608. App. Claudius Lentulus, cum Perpenna, A. U. C. 624. Cn. Corn. Lentulus, et Licinius Crassus, A. U. C. 657. Alius A. U. C. 683. P. Cornelius Lentulus Spinter, A. U. C. 697. et Cn. Corn. Lentulus Marcellinus, A. U. C. 698. Alius A. U. C. 705. 736. 751. 753. qui Annus natalis IESU CHRISTI. Coflus, Lentulus Isauricus, Cos. A. C. 25. Cn. Corn. Lentulus, vide infra, et Fastos Consulares. Prospet. Cassiod. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.